1 | De genere metallorum. Cum initio spiritus Domini ferebatur super aquas , et cum aqua mundum inundaret, et cum sine fluctuatione inundationis manerent spiritus, ex spiratione sua eas fluere fecit, et sic etiam eaedem aquae terram transfuderunt et eam confirmaverunt ne dissiparetur. Et cum ibi ignea vis quae in aqua fluit terram pertransivit, ubi ignis eiusdem aquae in aeramentum auri ipsam terram transfudit. |
2 | Ubi autem puritas inundationis aquae terram pertransivit, ibi ipsa puritas inundationis in aeramentum argenti cum eadem terra de se perfusa facta est. Sed ubi fluctuatio aquae a ventis commota terram pertransivit, ibi eadem fluctuatio in aeramentum calibis et ferri cum ipsa terra quam transfudit versa est, et ideo etiam calibs et ferrum caeteris aeramentis fortiora, sicut etiam fluctuatio aquae a ventis commota fortior quietudine aurarum est, et ut spiritus Domini aquas primo inundare fecit, ita et etiam hominem vivificat, atque herbis et arboribus et lapidibus viriditatem dedit. |