1 | Testudo quae in testa est super terram incedit; frigidae naturae est. Sed testudo quae non in testa est non multum ad medicinam valet. Attamen si vermes aliquem hominem comedunt, testam huius testudinis accipiat, et eam in pulverem redigat, et pulverem istum super locum proiiciat ubi vermes eum comedunt, et vermes morientur, et homo ille sanabitur. Testudo autem, quae absque testa est. frigida fere ad eadem medicamenta valet, si eam ita paraveris quemadmodum de ulwurm dictum est, excepto quod medicamentum de ulwurm factum multo melius et fortius est quam medicamentum de testudine ista factum. |
2 | Nam cum ulwurm habere non poteris, tunc medicamenta, quae de eo praedicta sunt, cum testudine ista, quae absque testa est, para, quamvis debiliora sint illis, quae de ulwurm parantur. Et sic homo ille curabitur, qui de eis utitur ut praefatum est . |