Hildegardis Abbatissa, Physica, 8, Caput XVII. DE ULWURM [IV, III, 42].
1 | Ulwurm valde calidus est, et in viriditate illa crescit, qua gramina germinare incipiunt, et in strepitu eiusdem viriditatis crescit, et propter mundam naturam suam nulla ossa habet, atque velut aliae utiles, velut cynamomum, bonus et utilis est. Terra enim quamdam humiditatem in se habet, per quam velut per venas, continetur, ne diffluat, et cum pluvia de aere descensura, eadem humiditas terrae pluviam venturam sentit, de qua venae terrae impleantur, et hoc ulwurm per naturam suam intelligentes procedunt propter repletionem venarum terrae . |
2 | Homo autem, qui orfimas habet, illa hora cum ad descensionem pluviae Ulwurm procedunt, sufficienter de eis accipiat, et in testam aut in ollam ponat, atque eos cum hordeaceis straminibus modice subfumiget, ut moriantur, et tunc eis farinam de tritico addat, et cum ligno de quercu simul fortiter commisceat, et tunc etiam modicum vini et aceti aequali mensura addat, et sic iterum commisceat, et tunc etiam modicum vini et aceti aequali mensura addat, et sic iterum commisceat, quasi pastam, id est deick faciendo; et deinde de isto deick super orfimas, antequam rumpantur, per tres dies ponat et munditia istorum mundorum vermium immunditiam carnis illius minuit, nec ibi diutius durare poterit. |
3 | Quod si scrofulae et orfimae ruptae sunt, praefatam pastam, id est deick, eodem modo paratam ut praedictum est insuper in rensc eminentiam acerbae lixiviae [in supereminentia acerbae lixiviae ed.] intinge, et ita fractae orfimae impone, et putredinem illarum aufert et sanat. Et qui in stomacho dolet, idem stercus ulwurmes in testeo vase, ut praediximus calefacto super broscleffel, et super stomachum suum ponat et hoc saepe faciat, et stomachus eius purgabitur et levis erit. Quod si ulwurm in tempore illo habere non potes in quo eos libenter haberes, et si non pluit, ita quod ipsi de terra non egrediuntur, tunc in humido loco terram fode, et eos quaere, et praedictas medicinas cum eis fac; sed tamen ad praefatas medicinas multo utiliores sunt cum descensu pluviae per se procedunt . |