1 | Tyriaca vermis valde calidus est, et in natura siccum aerem quaerit; qui etiam sanam humiditatem habet, quia nec nimis calidus nec nimis frigidus est, sed sanus, et in eodem tempore ab omnibus noxiis humoribus suis se purgat. Alioquin valde periculosus homini esset. Et dum infirmus aer aut aura institerit, quasdam arenosas cavernulas quaerit et in illis interim se abscondit, et tunc etiam ibi quasdam herbulas comedit quae ad sanitatem respiciunt, et ex his sanus tunc perdurat. |
2 | Sed in eo multa pretiosa unguenta non sunt, sed velut quemdam terrorem facit cum aliquo modo gustatus ab homine sudorem educit, interiores autem infirmitates hominis non multum expellit. |