monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 16 > 29 > 9 > 12
Hildegardis Abbatissa, Physica, 8, XI. DE VIPERA. <<<     >>> XIII. DE SCORPIONE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 8, Caput XII. DE BASILISCO.

1 Basiliscus de quibusdam vermibus nascitur, qui aliquid de dyabolicis artibus in se habent, scilicet quod rubeta. Nam cum aliquando rubeta gravida est, et cum impraegnata est, quod pullos suos gignat, si tunc ovum serpentis aut gallinae viderit, illud amat, et super se extendit et fovet, usque dum foetus suos quos naturaliter conceperat, gignit; quos postquam produxerit, statim moriuntur, et mortuos videns, denuo super idem ovum se ponit et illud fovet, usque dum foetus in eodem ovo vivere inceperint.
2 Et mox de dyabolica arte antiqui serpentis [Apoc. XII, 9.] quaedam vis illam tangit qui etiam in Antechristo requiescit, ita ut sicut ille omnibus coelestibus resistit, sic etiam illud animal omnibus mortalibus repugnat eos occidendo. Sed postquam rubeta illud in ovo vivere senserit, statim de iniusta consuetudine obstupescit et fugit, et istud testam ovi sui rumpit et egreditur, atque in natura sua fortissimum flatum emittit, qui in se acerrimum et fortissimum ignem qui etiam absque tartareis tormentis esse poterit, similem fulguri et tonitrui. Postquam autem de ovo suo egreditur, mox cum fortitudine flatus sui terram scindi facit usque fere ad profunditatem quinque cubitorum, et tunc ibi in humida terra iacet usque dum ad maturitatem suam creverit.
3 Deinde ad terram sursum ascendit, et flatu suo omnia necat quae in vita reperit, nam nihil vivens pati vult nec potest. Cum autem aliquid viderit quod vivit, statim indignando praemittit frigus et deinde flatus sui, et sic creaturam illam necat quam afflat, ita quod statim cadit velut fulgore et tonitruo percussa sit.
4 Si autem basiliscus in quolibet agro et vinea mortuus fuerit et ibi cadaver suum computruerit, locus ille infoecundus et sterilis efficitur; vel si in aliqua turre vel in aliqua domo moritur, et ibi computruerit, homines ibi morantes semper infirmi sunt, et animalia quae ibi sunt pestilentia, id est schelmo frequenter occupat, ita quod etiam inde saepius moriuntur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.333

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik