1 | Vipera velut ignis calida est, et totum quod in ea existit mortiferum est, nec aliquem iuxta se vivere permittit quod superare potest, atque tantae malitiae est quod etiam vipera de alia vipera fugit usque ad tempus illud quo natura eius est ut concipiat. In regione autem, in qua vipera habitat, si quis homo mortuam viperam reperierit, quia viventem habere non potest, magnum ignem in secreto loco, ubi homines non sunt, de forti ligno accendat, et ita mortuam in ignem illum proiciat, et tunc propere ab eodem loco recedat, ne venenum illius aut malus vapor ipsum tangat; et postquam in cineres redacta, si quid de ea residuum est, homo ille relinquat, et cineres eius et cineres carbonum illorum per quos incensa est accipiat, et in lineo panno reservet. Deinde si quisquam homo in corpore suo intumescit, eumdem pannum cum ipsis cineribus super tumorem illum ponat, et statim tumor iste cessabit. |