monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5 > 12 > 16 > 1 > 1 > 4 > 11 > 3 > 15 > 41 > 28 > 22 > 10 > 20 > 27 > 24 > 8 > 13 > 10
Hildegardis Abbatissa, Physica, 8, IX. DE LACERTA . <<<     >>> XI. DE VIPERA.

Hildegardis Abbatissa, Physica, 8, Caput X. DE ARANEA [IV, III, 41].

1 Aranea plus calida est, quam frigida, et est in periculo veneni sui fere ut scorpio, excepto quod scorpio grossum et pingue cor habet, aranea autem modicum et debile cor tenet [Excepto---tenet, om. ed., quae sic pergit: «Et interim dum in cavernula sua iacet, ferox in insidiis tam homini quam aliis animalibus existit. Ipsa vero tela araneae utilitati non multum convenit, nisi quod super quaedam ulcera hominum velut suavis sit sentitur.]. Et venenum araneae si carnem hominis exterius tetigerit, homini periculosum est. Si vero venenum eius homo comederit et biberit, morietur, aut mortem vix evadet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.333