1 | Credda [Rubeta ed.] ex parte magnum calorem habet et ex parte magnam acerbitatem in se habet, velut periculosa aura cum fulgura et tonitrua ac grando procedunt, atque quasi diabolicam artem in viriditate sua habet, et mansionem in terra et sub terra quaerit, et ideo aliquam societatem cum homine tenet, et interdum, periculo hominis, cum eo est . Homo autem qui orfimas in se habet, iecor bufonis [Rubetae ed.] accipiat, et illud in humida terra involvat, et tunc cum eadem humida terra in alia qualibet terra per novem dies sepeliat, et decima die ipsum iecor abiiciat, et illam humidam terram, in qua idem iecor involutum fuit tollat, et eam in testa calefaciat, et sic super orfime, quae diruptae non sunt, per tres dies ponat, et sine dubio evanescent, nisi aut mors hominis illius sit, aut nisi Deus nolit . Quod si orfime diruptae sunt, tunc eamdem terram, quam supradiximus, ad ignem calefaciat, et in vetus lineum pannum ponat qui aliquando sudorem hominis in se recipit, sed telam araneae prius super eadem ulcera ponat, et tunc eumdem pannum, ipsa calida terra in illo consuta, desuper ponat; cum calorem perdiderit, iterum calefaciat et desuper ponat, et hoc bis vel ter in die per tres noctes faciat, et orfime exsiccabuntur . Eadem quippe terra in lineum pannum propter munditiam lini ponatur, quia linum livorem sibi attrahit, quod lina (sic) non facit; et in veterem pannum, quoniam ille sudorem hominis esse debet magis perfusus quam novus; in quo sudor hominis esse debet ut putredines sudorem illum, qui etiam foetidus est, fugiant, quia quod malum est, multotiens malum depellit. |