1 | Draco quemdam siccum et alienum calorem et quamdam igneam intemperantiam in se habet, et caro eius interius ignea non est. Sed flatus eius tam fortis et acer est, ut cum emittit, statim ignescat, velut ignis, cum ex lapide elicitur; et hominem fortissime odit, atque velut quamdam naturam et diabolicas artes in se habet; unde cum interdum flatum suum emittit, aerei spiritus de emissione flatus illius aerem interdum commovent. Et quidquid in carne ac in ossibus eius est, contrarium ad medicamenta hominis existit, excepto sagimine eius, quia cum draco flatum suum emittit, sanguis exsiccatur nec fluidus est; cum vero flatum suum introrsum habet, sanguis eius humidus est et fluit, unde etiam in sanguine ipsius medicina non invenitur . |
2 | Nam homo, qui calculum in se habet, de sanguine draconis accipiat et eum in humidum locum ponat ut modice humescat; et tunc ipsum sanguinem in puram et modicam aquam per brevem horam ponat, scilicet dum eadem aliquid caloris inde capiat, et sic sanguine eodem ablato, de aqua illa ieiunus modice bibat, et mox aliquem cibum comedat, et ita cum sanguine et aqua per novem dies moderate faciat, et de fortitudine sanguinis illius calculus in eo frangitur, et sic homo ille liberabitur. Nullus autem homo de puro et simplice sanguine eius comedat et bibat, quia si quis homo faceret, statim moreretur . |