monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 8 > 62 > 8 > 44 > 21 > 25 > 15 > 1 >
>>> Hildegardis Abbatissa, Physica, 8, I. DE DRACONE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 8, PRAEFATIO [Deest in ed.].

1 Deus ab initio omnem creaturam bonam creavit [Marc. X, 6.]. Sed postquam diabolus hominem per serpentem decepit, ita quod ille de paradiso eiectus est, creaturae quemadmodum spectant divinam voluntatem, ad ultionem cum homine in deterius mutatae sunt. Unde et grana crudelium et venenosorum vermium ad ultionem hanc insurrexerunt ut et poenas infernales esse mortifera crudelitate sua ostenderent, ac ut homini timorem infernalem incutientes eum divina permissione veneno suo necarent, cum ante casum hominis nihil mortiferum sed succum delectabilem in se habuissent.
2 Sed et cum terra in effusione sanguinis Abel [Gen. IV, 2.] corrupta est, mox novus ignis, per quem homicidium puniretur, in inferno exarsit, et mox etiam per divinam voluntatem quaedam nebula, ex inferno ebulliendo, super terram se extendit et quodam pessimo humore terram infudit, ita quod quidam pessimi et venenosi ac mortiferi vermes ex terra nascende multotiens ebullierunt, quatenus carnes hominis ab eis punirentur quia homo carnem hominis necaverat. Et cum postea divina ultione in diluvio [Luc. XVII, 27.] aquarum homines deleti sunt, tunc etiam iidem vermes, qui in aqua vivere non poterant, in aqua suffocati sunt; sed cum cadavera eorum inundatione aquarum per totam terram dispersa sunt, et deinde, cum diluvium cessasset [Ovid., Metam. I, 416.] et cadavera eorumdem vermium veneno plena computruissent, ex ipsa putredine alii vermes eiusdem generis exorti sunt, et ita per totam terram disseminati sunt. Quidam autem vermes venenis suis et homines et animalia necant, quidam autem tantum homines, quia vermes, qui in natura sua diabolicis artibus aliquantum assimilantur, tam caetera animalia quam homines venenis suis occidunt; illi autem, qui diabolicas artes non imitantur, ita quod etiam aliquantum debilia venena in se habent, hominibus quibusdam venenis suis interdum multas infirmitates et multa pericula etiam cum morte illorum inferunt, sed caetera animalia occidere non possunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.326

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik