monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 18 > 26 > 51 > 34 > 36 > 20 > 9 > 71 > 24 > 13 > 19 > 14 > 31 > 61 > 18 > 26 > 6 > 17 > 58 > 6 > 57 > 42
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, XLI. DE SPICZMO . <<<     >>> XLIII. DE FORMICA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XLII. DE PULICE {0} {1}.

1 Pulex calidus et de pulvere terrae crescit, et in hyeme cum terra humida est, et calida interius est, pulices in terra iacent et in ea se abscondunt. Cum autem in aestate per calorem terra superius exsiccatur, et de terra procedunt et hominem invadunt ac eum inquietant. Accipe ergo de terra et non de pulvere terrae {0} et eam in testa figuli valde calefac ut exsiccetur, ita quod nulla humiditas in ea remaneat, et terram illam in lectum tuum dissemina, et cum pulices ariditatem eius senserint, eam pati non possunt et fugiunt et pereunt, et sic homo quietem ab eis potest habere.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.325