Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XXXIX. DE MURE {0} {1}.
1 | Mus calidus est, et insidiantes mores {0} habet, quia semper fugit, et ideo etiam caro eius homini contraria est, et tamen non multum ad medicamenta valet {1}. Sed tamen si aliquis homo caducum morbum habet et super terram cadit, et postquam deinde surgit, murem in vasculo pone et ipsam aquam homini ad bibendum da, atque frontem et pedes eius ipsa aqua lava, et hoc fiat quocienscumque cadit et curabitur. |
2 | Nam quia mus omnia fugit, ideo etiam et ipsum caducum morbum fugat. Et cum mus parere debet, angustiatur et difficultatem pariendi habet, et tunc in dolore ad ripam aquae vadit, et ibi minutissimos lapillos quaerit, et eos vorat quotquot in gutture retinere potest, et ad antrum suum currit, et eos ibi exspuit, ac eos afflat, et super eos se deponit, ac eos calefacit, et sic statim parit; et postquam peperit, illos odit, et eos pedibus abiicit, idest uszschirrit, et tunc super pullos suos decumbit et eos fovet. |
3 | Et si quis lapillos istos infra eundem mensem invenire posset postquam eos abiecerit, et eos super umbilicum mulieris praegnantis liget, quae iam in partu laborat, ita quod parere non potest, mox pareret, et postquam peperisset, eos statim auferre deberet. Sed et si quis homo ridden habet, accipe murem et eum modice percute. |
4 | ne effugere possit, et antequam moriatur, dorsum eiusdem muris inter scapulas hominis illius liga, cum riddo iam eum fatigat et ubi inter scapulas illius moriatur, et homo ille curabitur, nec amplius eum invadit. |