Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XXXVIII. DE WISELA {0} {1}.
1 | Wisela {0} calida est {1}, et in velocitate sua aliquid de virtute grifonis habet, cum pennas suas erigit, et putredinem in insensibilem naturam habet, ita quod quandam herbulam novit, in qua sanitas vitae est, ita ut si catulos suos vel aliam mustelam dolere viderit, hanc herbulam, quae parvula et gracilis est, cito quaerit, et post eam in terram fodit, et cum eam invenerit, in ipsam spiramine suo flat, et desuper myngit, et sic virtutem suam virtuti illius admiscet, et ita per brevem horam exspectat dum eadem herbula urina sua bene et pleniter perfundatur, et tunc eam ore suo rapit, ac eam illi mustelae, cui iam vitalis aer in gutture est, moriturae in os suum ponit, et ita illa sana erit, et surgit et recedit. |
2 | Et herbula ista homini et aliis animalibus ignota est, quia si etiam homo aut animalia eam scirent, tunc nec spiramen nec urina eorum ad perfundendum eam valeret, quoniam herbula ista ad sanitatem vitae per se non habet, nisi quod ipsa huiusmodi vires de spiramine et de urina mustelae accipiat. Sed et mustela tam bonas et fortes herbas semper comedit quod ei vix ulla infirmitas accedere potest. |
3 | Caro autem eius ad comedendum homini non valet, quia in stomacho eius minus fortis esset. Pelliculam autem mustelae abstrahe et eam sicca, et tunc super balsamum tene, ita tamen ne de balsamo madida fiat, sed ut odorem de eo accipiat; vel si balsamum non habes, ad muscum pone ut odorem de illo habeat, et tunc eandem pelliculam ad oculos tuos et ad nares tuas saepe pone, et sanitatem in eis retinebit. |
4 | Sed et cor eius sicca, et in tenui cera bewircke, et cum in capite doles, eandem ceram cum corde illo in aurem tuam per brevem horam pone, ut scilicet calor de illo caput tuum intret, et in capite melius habebis. Vel si in qualibet aure surdescis, eandem ceram cum eodem corde in aurem illam pone ut calor eius ipsam aurem interius tangat, et auditum recipies. |
5 | Et caput eius abscide, et reliquum corpus in duo frusta aut ad solem aut ad ignem sicca, et tunc ea in cingulum de quolibet corio stomacho separatim consue, ita frustum unum ad umbilicum tuum positum sit et ad utrumque latus tuum frustum unum, et sic cum illo cingulo ad nudam cutem tuam semper te cinge, et te confortat et incolumem ac robustum reddit ita quod etiam gicht interim te non fatiget. |