Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XXXVII. DE TALPA {0} {1}.
1 | Talpa frigida est, et in pingui et in limosa terra libenter manet, et macram terram devitat, atque terram quae mala et prava et inutilis est eicit {0}, et in illa manet quae bona et sana est, et non videt, quia in aere non versatur, sed magnam scientiam interius habet, et odoratur et intelligit quo ire debeat, et terram comedit. |
2 | Et caro eius ad comedendum homini non valet, quia de humiditate nutritur, nec aliquis pro medicina comedat {0}. Nam homo, qui interius in corpore putrescit aut orfime in corpore suo habet, ille talpam cum aqua coquat et comedat, aut eam pulverizet, et pulverem istum quomodocumque possit comedat, et interius in corpore suo sanus erit, et orfime, si nondum ruptae sunt, quia sicut talpa pravam terram eicit, et ita interiorem putredinem quae in corpore hominis est emittit. |
3 | Et etiam idem homo iecor talpae cum reliquo corpore edat, quia putredinem a corpore eius aufert, sed cor et pulmonem eius non comedat. {0} |