1 | Harmini frigidum, aliquantum naturae catti assimilatur, et mundas carnes non habet, quia spumechte et lividae velut venenum sunt. Et quando spumam eicit, saepe ita etiam breves crines emittit. Et pellis eius ad vestes homini bona non est, quia frigida est. Et ea, quae in eo sunt, medicamentis non multum conveniunt, quia caro eius aliquantum venenosa est. |