monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 45 > 65 > 12 > 35 > 15 > 1 > 46 > 1 > 17 > 30 > 34 > 36 > 10 > 11 > 20 > 67 > 24 > 13 > 28 > 48 > 22 > 14 > 27 > 31
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, XXX. DE ERICIO . <<<     >>> XXXII. DE HAMSTRA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XXXI. DE EICHORN {0} {1}.

1 Eychorn {0} calidus est, et de natura bestiarum et volucrum in se habet, et de volucribus ventosus est {1}, et pellis eius ad vestes hominis bona est. Et si in iuncturis membrorum hominis horribilis gicht iacet, ita quod membra hominis contrahi et dissolvi videntur, eichorn accipiat, et capite et visceribus abiectis, et pelle abstracta, reliquum corpus ad ignem asset, et cum ad ignem assetur, cum arvina ursi superius modice ungatur ut smalcz ab eo fluat, et sagimen ab eo fluat, et sagimen illud accipiat postquam assaverit, in pannum ponat, et omnem succum et omne sagimen quod in eo est per pannum illum extorqueat, et de praedicto sagimine addat, et membra sua in quibus de gicht dolet cum eo saepe perungat, et curabitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.318

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik