monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 30
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, XXIX. DE ILLEDISO . <<<     >>> XXXI. DE EICHORN .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XXX. DE ERICIO {0} {1}.

1 Ericius, scilicet swinegel, frigidus est, et immundae naturae, et silvestria poma et hecbere comedit {0}, et porco aliquantum assimilatur, sed immunditia quae in carne eius esse deberet in spinas eius ascendit, et ideo porco mundior est {1}. Nam sicut spinae manus hominis laedunt, ita et caro porci hominis munditiam et sanitatem minuit.
2 Sed homo, qui sanus in corpore est, si swinegel comedere vult, eum velut leporem in aqua coquat, et cynamomum et bertram et bibenellam aequali pondere pulverizet, et pulveres istas in vino simul calefaciat, et ericio cocto et de olla ablato, vinum hoc in pulveribus istis desuper fundat, ut piper super carnes fundi solet, et sic comedat, et eum non laedit, sed eum tunc fortem facit, et sanitatem eius in ipso retinet.
3 {0} Ericius, scilicet qui canem imitatur, hic egel frigidus est, et quiddam de natura canis in se habet, et terram interdum comedit, et munda et immunda quae in eo sunt in spinas eius ascendunt. Caro autem eius homini ad comedendum non valet, quemadmodum nec canis. Et si in aliquo homine orfimae diruptae sunt, viscera huius ericii abiiciat, et totam reliquam carnem in pulverem redigat, et pulverem istum in diruptas orfimas saepe mittat, et exsiccabuntur. Sed caetera quae in eo sunt ad medicamenta non valent.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.318