monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 29
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, XXVIII. DE DASCH . <<<     >>> XXX. DE ERICIO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XXIX. DE ILLEDISO {0}.

1 Illediso frigidus est ac fetidus, et de moribus furis et de natura lupi habet, et quae immunda sunt saepe comedit. Et pellis eius ad vestes hominis sana non est, quia frigus homini infert. Sed et caetera quae in eo sunt ad medicamenta non conveniunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.317

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik