Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XXVIII. DE DASCH {0} {1}.
1 | Dasch calidus est, et tacitos mores habet, sed tamen arg est et non frevele, et fere tam fortes vires in se habet ut leo, sed virtutem quam in se habet pro nihilo reputat, nisi quod eam interdum repente ostendit et iterum cito cessat, quoniam si eam semper ostenderet, viribus leonis fere compararetur. Sed eum taedet vires suas ostendere, nisi quod interdum eas prae laetitia et exultatione ostendit. |
2 | Accipe autem cor eius et tam fortiter ad trab (?) in aqua coque, et tunc ei de arvina eiusdem bestiae adde, et etiam de gichtbaum, et minus de stalwurtz quam gichtbaumes sit, et haec simul in praedicta aqua coque, et sic fac unguentum quod optimum est contra gicht, et contra dissoluta membra in nodis membrorum et contra contrita membra de gicht. |
3 | Et homo qui haec patitur, ibi cum eo se perungat ubi dolet in membris, et sanabitur. Sed et qui in capite dolet, cum eodem unguento se inungat nacke, et in cervice colli sui et in temporibus suis et in fronte sua. Aut qui in latere aut in dorso dolet, se ibi cum eo perungat, et praedicta virtute illius melius habebit. Et etiam qui infirmas et nigras maculosas carnes in corpore suo habet, ibi cum eodem unguento se inungat, et caro eius pura erit, quia omnes infirmitates in homine compescit. |
4 | Sed et magna vis in pelle eius est, nam ex eadem cingulum fac, et cum eo ad nudam cutem tuam te cinge, et omnis pestis in te cessabit, velut cum magna procella in bona temperie et in tranquillo aere compescitur, et periculosa pestis interim te non occupabit. Sed et calcios et caligas ex eadem pelle fac et eas indue, et sanus in pedibus et in cruribus eris {0}, |