1 | Luchs calidus est, et voluntatem suam sequitur, hoc faciens quod vult, et pulchra et splendida aura et de sole in aestate laetatur, et etiam de pulchra aura et de nive in hyeme laetatur; sed fere nullam stabilitatem habet, nisi quod secundum temperiem aurae facit. Et quoniam voluntatem suam sequitur et ideo oculi eius lucent velut stella in nocte. |
2 | Et si schelmo equos aut asinos, boves et porcos devastat et occidit, de sanguine lincis aquae commisce, et per tres dies semel in die eis bibendum dabis si eos infirmari videris, et statim convalescent. Si autem praefata animalia non infirmantur, eis sanguis iste, ut praefatum est, temperatus ad potandum non dabitur, ne inde laedantur, cum pestis ibi non invenit in quibus virtutem suam ostendat. Sed ovibus et capris ad potandum non dabis, etiamsi infirmantur, quia nimis fortis esset illis propter debilitatem eorum, quia debilia pecora sunt. |