1 | Cattus plus frigidus est quam calidus, et malos humores sibi attrahit, et aereos spiritus non abhorret, nec ipsi eam, atque aliquam naturalem coniunctionem cum bufone et serpente habet. Nam in fortibus et in aestivis mensibus, cum plurimus aestus est, cattus siccus et frigidus est, tunc sitit ut aut creden aut serpentes lecket, quatenus de succo illorum succum suum confortet, ut inde labezocht (?) habeat, alioquin vivere non posset, sed periret, quemadmodum homo salem libenter gustat, ut inde bonum saporem habeat. |
2 | Et de succo illo, quem de his accipit, fere ut venenum interius est, ita quod cerebrum et tota caro eius venenosa est. Nec cum homine libenter est, nisi cum illo qui eum nutrit. Et eo tempore quo creden et serpentem lingit, calor homini nocivus est et venenosus. Et cum etiam catulos in se portat, calor eius hominem ad libidinem excitat; alio autem tempore calor eius sano homini non oberit. |