1 | Merkacza plus frigida quam calida, et de aere et de aqua est, ita quod etiam interdum in aqua versari potest, et etiam aliquantum de natura lupi et de natura catti habet. Sed terram et serpentem non lingit. Merkacza quoddam venenum habet in se, ex quo tunc infirmatur, et illud etiam tunc exspuit, ad dedignandum illud sub terra abscondit, quia illud malum esse novit, velut stercus quod de eo egreditur abscondit, quia si quis homo illud tangeret quod mercakza hoc modo exspuit, ut venenum esset, ita quod etiam ex eo quidam serpentes et quidam mali vermes multociens nascuntur. |