monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 45 > 65 > 12 > 35 > 15 > 1 > 46 > 1 > 17 > 30 > 34 > 36 > 10 > 11 > 20 > 67 > 24
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, XXIII. DE OTTHER . <<<     >>> XXV. DE MERKACZA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XXIV. DE SIMEA {0}.

1 Symea calida est, et quia homini aliquantum assimilatur, hominem semper inspicit, ut faciat secundum quod homo facit. Et etiam mores bestiarum habet, sed in ambobus naturis suis deficit, ita quod nec secundum hominem nec secundum bestias ad perfectum facere potest, et ideo instabilis est. Et cum avem interdum volare videt, se elevat et saltat, et volare temptat, et cum perficere non potest ea quae vult, statim irascitur.
2 Sed et quia homini aliquantum assimilatur, secundum lunam menstrualia tempora habet, et quia in utraque natura instabilis et infirma est, ad medicamenta non valet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.315