monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5 > 12 > 16 > 1 > 1 > 4 > 11 > 3 > 15 > 41 > 28 > 22
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, XXI. DE VULPE . <<<     >>> XXIII. DE OTTHER .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XXII. DE BIBERE {0} {1}.

1 Biber valde calidus est, et etiam aerem aquae in se habet, et naturam de terra habet et de aqua, ita quod absque aqua semper in terra vivere non posset, et quod etiam absque terra in aqua manere semper non valet. Et quoniam, dum in corpore suo arescit, ad aquam currit, et inde succum accipit, et sic confortatur, et de aqua crines eius crescunt, et pellis eius spissa {0}. Sed caro eius sanis et infirmis hominibus ad esum bona est.
2 Homo autem qui in splene dolet, linguam bibres coctam saepe comedat, et in splene curabitur; vel eandem linguam in pulverem redige, et de pulvere isto in mel pone, et sic cum ipso melle comede, et in splene melius habebit {0}. Et qui fiber habet, iecor eius exsiccet et in pulverem redigat, et modicum ex eo in calidum vinum ponat et saepe bibat, et melius habebit. {1}
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.314