monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 63 > 21
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, XX. DE CANE . <<<     >>> XXII. DE BIBERE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XXI. DE VULPE {0} {1}.

1 Vulpis valde calida est, et aliquid de moribus pantheri habet, et aliquid de scientia leonis habet, ita quod de natura scientiae leonis multa novit et quod de natura pantheri diversitatem morum habet, et hominem aliquantum novit. Et interdum immundis pascuis vescitur. Et propter diversitatem quae in ea est {0}, caro eius homini ad comedendum non valet.
2 Sed pellis eius sana est, et calor eiusdem pellis ad vestes bonus est. Homo autem qui orfimas in corpore suo habet, smalcz vulpis accipiat, et huic smalcz minus de sagimine addat, vitellorum ovorum, et cum his orfimas saepe inungat, et deinde metram in eisdem sagiminibus, et commixtis in patellam calefaciat, id est sweysze et tunc ipsam metram super orfime cum panno liga, et postquam eadem metra exsiccatur, alia eodem modo iterum sweysze et desuper pone, et sic fac cum metra per tres dies et per tres noctes, et deinceps cum praefatis sagiminibus simul commixtis easdem orfimas inunge, metra abiecta, et ipsae evanescent.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.313

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik