monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 45 > 65 > 12 > 35 > 15 > 1 > 46 > 1 > 17 > 30 > 34 > 36 > 10 > 11 > 20
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, XIX. DE LUPO . <<<     >>> XXI. DE VULPE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XX. DE CANE {0} {1}.

1 Canis valde calidus est, et aliquod commune et naturale sibi in moribus hominis habet, et ideo hominem sentit et intelligit, et eum amat, et libenter cum eo moratur, et fidus est, et ideo dyabolus canem odit et abhorret propter fidem quam ad hominem habet {0}. Et canis odium et iram et perfidiam in homine cognoscit, et ipsum saepe fremit; et si in domo odium et iram esse novit, in ipsa et in semetipso silenter submurmurat et frendit, id est grimet.
2 Et si etiam aliquis homo traditionem {0} in se habet, canis in eum dentibus frendit, zanckelt, quamvis homo ille eumdem canem diligat, quia hoc in homine sentit et intelligit. Quod si etiam fur in domo est, vel aliquis homo qui voluntatem furandi habet, in eum submurmurat et grimet, et alios nutus {1} ad ipsum habet quam ad alium hominem, et post illum vadit, naribus eius odorem temptat, et post illum stancket, et hoc modo fur notari potest.
3 Sed et actus et eventus laetitiae sive tristitiae qui homini futuri sunt et iam instant, aliquando praesentit, secundum intellectum et secundum hos vocem emittit, et eos ostendit; quando ea futura sunt quae aeta sunt . . . , caudam suam laetus movet, ac si ibi tristitia futura est, tristis ululat {0}.
4 Et calor qui in lingua est, vulneribus et ulceribus sanitatem confert, si ea calore linguae suae tetigerit {0}. Si autem de pelle eius calcii fiunt, pedes dolere facit infirmos ab immunditia quam in se habet quod immundo sudore carnis suae saepe transfusa est.
5 Sed caro eius ad nullum usum hominis valet, et iecor et viscera eius fere venenosa sunt, et ideo anhelitus eius nocivus est. Et si canis in aliquem panem aut in alium cibum mordet, vel si de aliquo potu bibit, quod de his remanet homo nec comedat nec bibat, quia canis interdum aliqua hora de cibo aut de potu gustare poterit quod venenum in reliquiis illis emittit, et ideo si homo postea de his comederit aut biberit, venenum in se sumit.
6 Et canis molle et non forte cerebrum habet, et illud interdum de malis nebulis tangitur. Et ipse canis etiam quemdam aquosum et putridum fumum aeris aliquandiu odoratur in quo aerei spiritus irrisiones suas et quosdam malos sibilos faciunt, et inde ipse interdum furit. Caetera quae in eo sunt, ad medicinam non multum valent.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.311

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik