monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 16 > 29 > 9 > 12 > 41 > 28 > 22 > > 7 > 19
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, XVIII. DE LEPORE. . <<<     >>> XX. DE CANE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XIX. DE LUPO {0} {1}.

1 Lupus valde calidus est et aliquantum de moribus aereorum spirituum et de moribus leonis habet. Et aerei spiritus in natura illius saepe cum illo delectantur et eum comitantur, et lupus homini semper insidiatur, et eum libenter dilaceraret si posset, quamvis etiam esuriem non patiatur; sed secundum leonis naturam hominem scit et intelligit, et eum a longe odoratur.
2 Et cum lupus hominem primo vidit, aerei spiritus qui illum comitantur hominem in viribus suis debilitant, quia homo tunc nescit quod lupus eum videt. Sed cum homo lupum prius videt, Deum in corde suo tenet, et intentione illa et aereos spiritus et lupum cum eis fugat {0}. Homo autem qui de gicht valde fatigatur, accipiat folia gichtbaumes et scalwurcz aequali pondere, et in mortario scampe, et tunc eis plus de sagimine {1} lupi addat et simul commisceat, et sic unguentum faciat, et cum eo se perungat ubi dolet, et postea, secunda aut tertia die, assum balneum intret, et gicht cum eodem unguento ex eo sudabit; et se in eodem balneo fortiter abluat; et hoc unguentum in cute sua non dimittat quin abluat, quia tam forte est quod gicht nullo modo in illo loco permanere poterit quo ungitur.
3 Et si quis prae infirmitate pestium in capite furit et freneticus est, crines de capite abrade, et lupum in aqua coque, pelle et visceribus abiectis, et caput furentis in broch eiusdem aquae lava, oculis et auribus ac ore illius cum pauno ligatis, ne in oculos aut in aures aut in os illius intret, quia si de brocho illo corpus eius intraverit, magis furit, quia ei velut venenum esset; et sic fac per tres dies, et quamvis furor fortis sit, ille sensus suos recipiet.
4 Quod si ille non patitur, ut ei oculos et aures et nares panno constringas, tunc lineum pannum in eodem broche intinge, et ipso panno ita calido caput illius madefac, atque per brevem horam super caput eius acere permitte {0}, et hoc per tres dies facias, et ille ad sensus suos redibit.
5 Et cum melius habuerit, caput eius calido vino lava, ut pinguedo de capite eius lavetur et auferatur. Et in quacumque domo pellis aut crinis aut ossa lupi sunt, in illa homines libenter rixantur et certamina faciunt, et aerei spiritus propter pessimam naturam ipsius ibi libenter discurrunt {0}.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.310

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik