1 | Lepus magis calidus est quam frigidus, et mansuetudinem eius et saltus Rech habet. Sed quod aliquando sexum mutare videtur, hoc est, quod masculus aliquando virilia sua introrsum trahit, ita quod sic quasi femina est, interdum non, et quod femina iuxta umbilicum suum quasi quoddam os et velut darm emittit, ita quod ob hoc quasi masculus esse putatur, sed tamen masculus nequaquam est. Nam nec masculus femina erit, nec femina masculus, ita quod masculus non parit et quod femina masculinum semen non habebit {0}. Et simplex fel leporis super lepram hominis funde, et etiam cum eo saepius inunge, et ruse eiusdem leprae cadent, et ille sanabitur, quia fel leporis satis ad hoc prodest. Caetera vero quae in eo sunt, ad medicamenta non multum prosunt {1}. |