1 | Porcus calidus est, et ardentem naturam in se habet, et limosus {0} est, quoniam nullum frigus ipsum purgat; et aliquantum eyterecht est, ac semper avidus est ad comedendum, et ideo non curat quid comedat, et etiam interdum inmunda comedit; et in aviditate sua lupinos mores habet, quoniam caetera animalia discindit; et caninos mores habet in eo, quod cum hominibus quemadmodum canis libenter moratur; sed inmundum animal est {1}, unde caro eius non est sana, sed tortuosa, et nec sanis nec infirmis hominibus ad comedendum bona est, quia nec flecma nec alias infirmitates minuit in homine, sed auget, quoniam calor eius calori hominis se adiungit, et tempestates in moribus et in operibus quae mala sunt in homine excitant {2}. Sed homo qui valde infirmatur, ita quod in corpore suo deficit et aridus est, ille de iuvenibus porcellis, interim dum infirmus est, modice comedat ut de calore illorum calorem acquirat, et postquam convaluerit, amplius ex eis non comedat, quia denuo infirmitates in eo augeret {3}. Sed et homo, qui in corpore iam fere deficit, de cocto iecore porci saepe comedat, et eum refocillat, id est labet et confortat. |