1 | Hircus valde repentinum calorem habet et instabiles mores, et caro eius sanis et infirmis hominibus ad comedendum bona est, et si saepe comeditur, fracta et contrita viscera sanat; et stomachum comedentis sanat et confortat. Et capra, si fortis est, usque ad Augustum comedi potest, hircus autem in Augusto ad comedendum bonus est. Sed haedi, sive hirci, sive caprae sint, usque ad autumpnum homini ad comedendum valent. |
2 | Et homo qui in stomacho dolet, iecor hirci asset, et ita usque ad medium Augusti saepe comedat, et stomachum eius purgat et sanat, velut bona potio. {0} Caetera quae in eis sunt, ad medicamenta non valent. |