monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 16 > 29 > 9 > 12 > 41 > 28 > 22 > > 7 > 19 > 27 > 2 > 8 > 8 > 13 > 32 > 14 > 13 > 23 > 14 > 17 > 29 > 1 > 15
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, XIV. DE BOVE . <<<     >>> XVI. DE HIRCO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XV. DE OVE {0} {1}.

1 Ovis, sive aries, sive agna sit, frigida est, sed tamen bove calidior, et etiam humida et simplex est, et amaritudinem et acerbitatem non habet. Et caro eius sanis et infirmis hominibus ad comedendum bona est. Sed ille, qui toto corpore deficit et cuius venae virwolket {0} sunt, de succo carnium ovis et de suffen, {1} in quo coquitur, si vult saepe sorbeat, et modicum de carnibus earum comedat, et cum convaluerit, sufficienter de ipsis comedat si voluerit.
2 Et eaedem carnes in aestate ad comedendum bonae sunt, quia aestus eas calefacit, in hyeme autem, quia frigidae sunt, ad comedendum non valent, quia hyems etiam frigida est. {0} Sed et pelles ovium ad indumenta hominis bonae sunt, quia nec superbiam, nec libidinem, nec pestem homini inferunt sicut aliae pelles quarumdam bestiarum faciunt; unde et Deus Adae indumentum de pellibus ovium dedit {1}. Et si aliquis de cottidianis, seu tertianis, seu quartanis febribus fatigatur, cuiuscumque generis sint, accipe scheper {2} arietum absque pelle, et de ariete tantum tonsum; et in illa parte, ubi ad cutem arietis fuit, cum sepo ovis ad ignem calefacto idem scheper modice asperge, et ita simul ad ignem calefac denuo, et cum riddo hominem illum iam in frigore fatigat, mox ipsum scheper super stomachum et super pectus eius et circa scapulas ipsius pone; ut ita incalescat et ut sic dormiat, et hoc quociens vicho eum fatigat fac, et cito curabitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.307