monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 45 > 65 > 12 > 35 > 15 > 1 > 46 > 1 > 17 > 30 > 34 > 36 > 10 > 11 > 20 > 67 > 24 > 13 > 28 > 48 > 22 > 14
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, XIII. DE WISANT <<<     >>> XV. DE OVE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XIV. DE BOVE {0} {1}.

1 Bos frigidus est in temperamento et siccus est, sed cum aereis spiritibus homini non inimicatur, nec ipsi multas illusiones in loco illo facere possunt, ubi bos est, quia bos mundus est, et ideo etiam in holocaustum Deo saepe antiquitus offerebatur {0}. Caro autem eius propter frigus quod in se habet frigido homini ad comedendum non valet; calido autem qui ex natura sua calidus est, propter frigus quod in ipsa carne est ad comedendum bona est.
2 Et si aliquis schenden pestem in membris suis et in iuncturis membrorum suorum habet, et si etiam in stomacho suo dolet, pedes, id est geswil et unslet pedum bovis coquat, et de eis sufficienter comedat, et figentem pestem in iuncturis membrorum et dolorem in stomacho compescit. Sed qui iecor bovis saepe comedit, illum confortat propter bonam naturam; cor autem et pulmo ad comedendum non multum valent.
3 Et in vacca eamdem naturam senties. Caetera autem quae in eo sunt, ad medicamenta non multum prosunt {0}.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.306

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik