Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XII. DE STEYNBOCK {0} {1}.
1 | Steynbock plus frigidus est quam calidus, et tortuosus in moribus suis, et in montibus ac in nebula et in doffte et in dauwe libenter versatur, atque fortitudo eius tam repentina est, quod saepe ita laborat {0}; sed caro eius slimechte {1} est et infirma, et nec sano nec infirmo homini ad comedendum valet. |
2 | Sed tamen homo qui sanus est eum comestum superare potest. De pelle autem eius cingulum et sotulares fac et eos indue, et sanitatem corpori tuo conservant. Et caudam eius cum pelle et cum carnibus ipsius caudae exsicca, et in manu tua ipsum porta, et nec per zauber {0} extra voluntatem tuam interim duci poteris. |
3 | Et si venenum aut in cibo aut in potu sumpseris, tunc statim eamdem caudam aut in vinum aut in alium quemlibet potum per horam unam pone, et sic bibe, et venenum illud aut per nauseam aut per secessum per te transibit, et sic curaberis. Sed et de cornu eius manubrium cultelli fac, et illud aut in manu tua aut alias apud te semper habeas, et sanitatem tibi confert. |
4 | Caetera quae in eo sunt, ad medicinam non valent {0}. |