monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5 > 12 > 16 > 1 > 1 > 4 > 11
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, X. DE CERVO . <<<     >>> XII. DE STEYNBOCK .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput XI. DE RECH {0} {1}.

1 Rech temperatus {0} est, et mansuetus, et mundam naturam habet, et montes libenter ascendit, et aerem quaerit, nec nimis calidus nec nimis frigidus est, sed temperatus, et in montibus illis herbas quaerit, quae de eodem aere crescunt, et illas comedit {1}, et sic bonis et sanis pascuis utitur.
2 Et caro eius sanis et infirmis hominibus bona est. Homo autem qui de wicht fatigatur, de iecore eius saepe comedat, et wicht in eo compescit. Sed et si quis de carnibus eius saepe comedit, slim et foetida ab illo purgant. Et qui inter scapulas de gicht fatigatur, cor eius exsiccet et servet, et cum inter scapulas dolet, idem cor in baumoleo intinge, et ita super locum doloris illius liga, et melius habebit. Sed et qui in stomacho dolet, ita quod stomachus eius vireytergit est, vel frigidus est, vel induratus est, ita quod comestos cibos digerere non potest, unslet eius accipiat, et ad tertiam partem oleum de fructu hagenbucha, vel de fago adde, et haec simul commisceat, et sic per canabineum pannum stricke, et pannum istum super stomachum suum ponat, et sic portet, et quamvis dolor in stomacho eius fortis sit, melius habebit.
3 Quod si neutrum oleum habere poterit, sepum de rech super praefatum pannum ponat, ut praedictum est, et stomacho suo circumponat, sed ad hoc eynplaster faciendum, oleum de hagenbucha melius est quam oleum de rutha {0}.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.303

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik