Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput X. DE CERVO {0} {1}.
1 | Cervus repentinum calorem habet in se, et minus frigescit, sed plus calidus est et mansuetus, atque munda pabula comedit. Caro eius sanis et infirmis ad comedendum bona est {0}. Cum autem senserit, quod rami in cornibus eius iam ultra non procedunt, tunc scit quod iam in se arescere incipit et tardus fieri, et tunc quoddam flumen intrat, et damph de flumine ascendentem in se trahit, et tunc de ipso flumine egrediens, ibi in littore herbulas sibi convenientes comedit, et deinde quaerit locum, ubi unck inveniat; quod cum invenerit, valde luet, ita quod de hoc hunck ille valde fatigatur, quod etiam contra ipsum cervum flatus suos emittit. |
2 | Sed cervus magis ac magis vocem suam exaltat, luet et ore hyat; at tandem unck ille quasi prae ira in fatigatione se in os illius torquet, et ventrem eius intrat, quod cervus sentiens, mox properat queckbronnen, quem huius naturae scit, quod omnia putrida et venena aufert, et ex illa supramodum bibit, ita quod etiam idem unck de aqua illa in eo submergitur, id est erdrincket. |
3 | Quo facto herbulas quaerit, quae purgationem faciunt, et illas comedit, et ita serpentem per posteriora, velut cum potione emittit, quia si idem serpens per eum non transiret, de veneno illius moreretur. Et tunc infirmari incipit; deinde autem vallem quaerit, ubi optimae herbulae crescunt, quae sanitatem conferunt, et eas ibi comedit, et ita ibi fere per mensem in quiete iacet, et ibi etiam cornua et crines eius ab eo cadunt, et tunc aliquantum meliorari incipit. |
4 | Et postea et denuo ad praedictum queckbronnen vadit, et tunc modicum ex eo bibit, ut si quid foetidum in eo remanserit, iterum leviter purgetur, ac deinde praefatas herbulas iterum comedit, et ita sanari incipit, et cornua in eo crescunt, et iterum crines eius procedunt, et postea caro eius et omnia quae in eo sunt, saniora sunt, quam prius fuerunt. |
5 | Si quis autem homo carnes cervi aliquantum calidas et non ferventes comedit, stomachum eius purgat et levem illum facit. Et de cornu eius schabe, et hoc quod inde schabest, thus adde, et ad ignem simul incende, et odor eius de fortitudine, quam eadem cornua in se habent, aereos spiritus fugat, et magica compescit, et zauber et malas vermes fugat. |
6 | Sed et qui iecor eius comedit, gicht ab eo compescit, et stomachum eius purgat, et levem illum facit. |