monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 16 > 29 > 9
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, VIII. DE EQUO . <<<     >>> X. DE CERVO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput IX. DE ASINO {0} {1}.

1 Asinus plus calidus est quam frigidus, et stultus, et fere caecus de superfluitate naturae, quam in libidine habet, et grimheit non tenet nec subiectionem, et hominem non fugit, sed cum homine libenter est, quia in aliqua parte naturae suae naturam hominis tangit {0}. Sed caro eius ad comedendum homini non valet, quia foetida est de stultitia illa quam in se habet.
2 Et si quis homo a paralysi fatigatur et has mutabiles pestes in se habet, quae secundum lunam in eo crescunt et decrescunt, ut in lunaticis, et tunc considera locum, ubi asinus occiditur vel per se moritur, vel ubi se in terra volvat, id est walgert, et mox hominem illum ibi, aut super gramen, aut super terram, panno superposito, vel si valde infirmatur, tenui bubicio, et per brevem horam eum iacere permitte et dormire, si dormire potest, et postea dextram manum eius apprehende, et dic: 'Lazarus dormivit {0}, et requievit, et surrexit, et sicut eum Christus de foetenti foeditate excitavit, sic et cum periculosa peste hac et de mutabilibus moribus febrium surge in coniunctione illa qua ipse Christus ad huiusmodi desuper sedendo istud se coniunxit, praesignans quod hominem de peccatis suis redimeret, et eum erigeret.
3 ' Deinde post modicam horam in eodem loco ter fac una die, et secunda aut tertia die similiter in eodem loco ter fac, una secunda et tertia die iterum ter fac, et curabitur {0}.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.299

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik