1 | Equus plus calidus quam frigidus est, et bonam naturam in se habet, et tam magnam fortitudinem in se habet quod eam nescit habere, et semper desiderium habet in ante procedere, et munda comedit. Et caro eius tenax est, et gravis est ad comedendum, et homini contraria, ita quod prae fortitudine sua vix digeri potest, quia carnes animalium quae ruminant ita temperantur velut in torculari positae sunt, scilicet quod facilius edi et digeri possunt; sed carnes illorum quae non ruminant graviores et tam facile non digeruntur {0}. Sed et homo qui scabiem, quamvis fortem, habeat, accipiat hircinum sepum, id est unslet, et de aure equi sanguinem emittat, et sepo illo sanguinem commisceat, et ille ad ignem se saepe cum eo perungat, et sanabitur. {1} Caetera quae in eo sunt ad medicamenta non valent. |