monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 49 > 17 > 16 > 38 > 12 > 42 > 43 > 47 > 69 > 72 > 34 > 37 > 36 > 20 > 52 > 54 > 24 > 13 > 45 > 40 > 14 > 6
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, V. DE UNICORNI . <<<     >>> VII. DE PANTHERA

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput VI. DE TIGRIDE {0} {1}

1 Tigris calidus est, et cursum in montibus et in vallibus habet, et naturae Stembockes {0} aliquantum habet. Et de multo cursu suo pustulae ex eo ut flius procedunt, et illas de se absterget, et illae suavem odorem habent, atque ad medicamenta valent {1}. Sed caro eius slimechte {2} est, et propter fortitudinem et velocitatem {3} eius homini ad comedendum non valet.
2 Et si aliquis homo recentem et non veterem lepram habet, accipiat cor tigridis, cum iam occiditur, et ita recens et calidum super locum leprae ponat, et lepra in cor illud transit, et sanabitur. Si autem lepra inveterata est, tunc non proderit, si cor illud ei superposueris, quia si cor reeens et calidum aut vetustum aut frigidum leprae illi, sive recens sive vetusta sit, superponitur, lepra in cor illud non transit, sed in carnem hominis, et ita eum laedit, quod etiam cor eiusdem hominis facile dirumperetur {0}.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.297

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik