monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 8 > 62 > 8 > 44 > 21 > 25 > 15 > 1 > > 7 > 7 > 38 > 2 > 10 > 2 > 75 > 5
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, IV. DE URSO . <<<     >>> VI. DE TIGRIDE

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput V. DE UNICORNI {0}.

1 Unicornus plus calidus est quam frigidus {0}; sed fortitudo eius maior est quam calor ipsius, et mundas herbas comedit, ac in eundo quasi saltus habet, et hominem ut caetera animalia fugit, praeter ea quae generis sui sunt, et ideo capi non potest. Et virum valde timet et ab eo declinat; velut serpens in primo casu a viro declinavit et mulierem inspexit, sic et animal istud a viro declinat et post mulierem vadit.
2 Quidam enim philosophus erat, qui naturas animalium perscrutaverat, et ille animal istud nulla arte capere poterat, unde valde mirabatur. Hic quadam die venatum ivit ut prius facere solebat, et viri et feminae ac puellae eum comitabantur. Puellae autem separatae ab aliis hominibus ibant, et interim floribus ludebant. Unicornus vero, puellis visis, saltus suos contraxit, et paulatim ivit, ac deinde super posteriores pedes suos a longe ab eis sedit et ipsas diligenter inspexit.
3 Et philosophus, hoc videns, cum omni diligentia hoc consideravit, et intellexit quod unicornus per puellas capi posset, et a tergo ad illud accedens, et ipsum per easdem puellas cepit. Nam unicornus, a longe visa puella, miratur quod barbam non habeat, sed tamen formam hominis; et si duae aut tres puellae simul fuerint, tanto plus miratur et citius capitur cum oculos suos in eas figit.
4 Puellae autem istae per quas capitur nobiles esse debent et non rusticae, nec omnino adultae, nec omnino parvulae, sed moderatae adolescentiae, et has diligit quia eas blandas et suaves esse cognoscit. Et semper in anno semel vadit ad terram illam quae succum paradisi habet, et ibi optimas herbas quaerit, et illas pede fodit ac eas comedit, et de hiis multas vires habet, et ideo etiam caetera animalia fugit. Sub cornu autem suo aes {0} habet quod velut vitrum perspicuum est, ita quod homo in illo faciem suam velut in speculo considerare potest, sed tamen non valde pretiosum est.
5 Iecor autem unicorni pulveriza et pulverem istum sagimini, id est smalcz de vitello ovorum parato immitte, et sic unguentum fac, et nulla lepra est, cuiuscumque generis sit, quae, si eam saepe cum illo unguento unxeris non, curetur, nisi mors illius sit, qui eam habet, aut Deus eam curare non vult. Iecor enim animalis huius bonum calorem habet et mundiciam, et sagimen vitellorum pretiosissimum est, quod in ovo est, et velut unguentum est.
6 Sed lepra saepius de nigra colera est et de nigro superhabundante sanguine {0}. Et ideo de cute eius cingulum para, et cum eo ad cutem tuam te cinge, et nulla fortis pestis aut febris te interius laedet. Sed et calcios de pelle eius para et eos indue, et semper sanos pedes et sana crura aut sanos gelancken interius habebis, nec pestis interim te in eis laedit. {1} Caetera quae in eo sunt, medicinae non conveniunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.293

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik