monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 8 > 62 > 8 > 44 > 21 > 25 > 15 > 1 > > 7 > 7 > 38 > 2 > 10 > 2 > 75 > 5 > 4
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, III. DE LEONE . <<<     >>> V. DE UNICORNI .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput IV. DE URSO {0} {1}.

1 Ursus calorem fere habet ut homo, ita quod interdum frigidus. {0} Etiam cum calidus est, altam vocem habet et blandus est. Sed cum frigidus est, suppressam vocem tenet, et iracundus est, quia in libidine blandos mores habet nec faciliter irascitur; qui autem a libidine continentes existunt, iracundi sunt.
2 Nam cum Deus hominem crearet, eum fecit in compaginibus et in divisionibus et in cursu venarum ac in omnibus itineribus, quae anima in corpore habet. Sed prius volucres et pisces et animalia fecerat, quae omnia nichil operata sunt antequam homo operaretur. Sed exspectabant, quod opus homo primum inciperet.
3 Et postquam homo pomum comedit, et in angustia sudavit, sanguis eius in naturam hominis ut nunc est versus est atque omnia caetera animalia in naturas suas versa sunt. Et ideo ursus dilectionem ad libidinem cum dilectione {0}. Cum autem homo in libidine aut in lascivia est, quemadmodum non est, ursus eum fere per dimidium miliare odoratur, et ad eum curreret si posset, ursus scilicet ad mulierem et ursa ad virum, et cum illis in coitu commiscerentur.
4 Quod si homo tunc ad rationabilitatem tenderet, et si non secundum irrationabile pecus faceret, ursus aut ursa ipsum hominem dilacerarent.
5 Sed cum ursa concipit, ita impatiens in partum est, quod etiam per impatientiam abortit, antequam catuli in ipsa ad maturitatem perveniant. Sed tamen vitalem aerem in matre accipiunt, sed se in ipsa non movent. Et cum parit {0}, illud quod effundit velut caro est nec movetur, quamvis vitalem aerem in se habeat, sed tamen omnia liniamenta formae suae habet.
6 Et mater, hoc videns, inde dolet, et illud lambit, ac omnia liniamenta illa lingua sua fundit, dum omnia membra a se dividuntur, et super illud se extendit et fovet, et de calore eius infra sex aut quinque dies in tam magnum catulum crescit quod surgere potest; et iterum ab eis non recedit vel si interim a venatoribus agitatur, unguibus suis illud deportat, et tribus pedibus currit antequam ibi dimittit, dum adhuc immatura sunt.
7 Et caro ursi ad comedendum homini bona non est, quia si comeditur, hominem ita ad libidinem incendit, velut aqua homini sitim e contrario exstinguit. Quod etiam et porcina caro et aliorum quorumdam animalium simili modo facit, sed non tantum, quantum caro ursi, et hominem in libidinem velut rotam volvi faciunt, sed eum alio modo immundum reddunt.
8 Sed pecora, quae ruminant in libidine cito non quiescunt {0}.
9 {0}
10 Si autem quilibet homo timidus et pavidus est et tremebundus et anxius, ita quod semper in pavore est, pelliculam illam quae inter aures ursi est accipiat, et eam modice gerwe, et tunc illam insuper praecordium et super cor suum tam diu ponat cum ab ea incalescat et statim balch erit, et pavor et tremor et anxietas ab eo recedunt {0}. Ideo autem pelliculam istam velut aliam cutem gerwen facias ut sudor eius auferatur, quia si homo de cute ursi, quae-caro non est, incalescit, ita quod sudor qui in ipsa est, nudam carnem hominis non tetigerit, tunc eum libidine non oberit.
11 Et smero ursi quibusdam unguentis et medicamentis additur, tanto pretiosiora medicamenta illa erunt. Per se sola ad medicamenta non valet, quoniam ursus instabiles mores habet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.290

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik