monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 3
Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, II. DE CAMELO . <<<     >>> IV. DE URSO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput III. DE LEONE {0} {1}.

1 Leo valde calidus est. Si eum {0} bestialis natura non demoraret, lapides penetrare posset. {1} Et hominem noscit; et si in furore suo hominem laeserit, post factam laesionem dolet.
2 Et cum leo leaenae in coitu commiscetur, virtutis suae et bestialis naturae obliviscitur, ita quod ei honeste commiscetur. Sed leaena cum catulos in se vivere non sentit, tristis efficitur, ac leoni inimicatur, quia nescit se concepisse; et postquam catulos peperit et eos mortuos viderit, ab eis recedit; sed leo, eam tunc videns, intelligit eam catulos peperisse, et eos statim odoratur, et ad eos rugiendo currit, et vires suas recolligit, quas in commistione leaenae amisit, et tam validos rugitus emittit, quod catuli de eis exsuscitati erunt.
3 Et postquam suscitati fuerint iidem catuli, tam altos rugitus emittunt, quod leaena eos audit, et mox laeta accurrit, ac leonem ab eis depellit, et eos fovet, et surgere facit, atque leonem ad eos amplius accedere non permittit, usque dum crescant. Et Adam et Eva non vociferabantur in planctu, antequam ullus homo nasceretur; sed postquam primus infans natus est, ille statim usque ad multorum altitudinem elementorum vociferando plangunt {0}, quam vocem velut incognitam audiens Adam accurrit et eadem voce planctus huius audita, et ipse simili modo tunc primum vociferabatur, et Eva simul cum eo, sicut et leo et leaena et catulus, simul rugiunt cum exsuscitantur.
4 Et pellem leonis a collo per caput et verticem eius abstrahe, et eam serva, et tunc si aliquis homo ab aliqua infirmitate in capite vironsinnigt est, ipsam pelliculam super caput illius, de pelle illa in calescat, et ille sensus recipiet. Et qui de ulla alia infirmitate in capite dolet, eamdem pelliculam capitis leonis capiti suo superponat dum caput suum ab eo incalescat, et mox auferat, nec eam desuper diutius iacere permittat ne inde laedatur, quia fortis est, et melius habebit.
5 De reliqua autem cute eius nec cingulum nec cyrotecas facias, nec sotulares, nec apud te desuper portes, quia fortitudo eius magis laederet quam iuvaret.
6 Quod si etiam aliquis homo surdus est, dexteram aurem leonis abscide, et alius homo eam in aurem illius surdi hominis tam diu ponat, dum auris illius ab aure leonis interius incalescat, et non diutius, et dic: 'Audi adimacus per viventem Deum et acumen virtutis auditus leonis;' et hoc saepe fac {0}, et ille auditum recipiet.
7 Et qui stultus est, id est wanwiczig est, idem cor leonis exsiccatum ad praecordium per brevem horam ponat, scilicet usque dum ab eo ibi tantum incalescat, quia si diutius ibi iacere permiserit, de fortitudine illius velut unsinning efficietur, et sic per longam horam prudens erit. Et mulier, quae in difficultate partus est, ita quod parere non potest, cor leonis super umbilicum suum per brevem horam et non per longam ponat, et infans se in ipsa solvet et cito procedet.
8 Sed et iecor eius sicca et serva, et si quis comestos cibos digerere non potest, idem iecor per brevem horam in aquam pone, et non diu, ne aqua illa de virtute eiusdem iecoris nimis fortis efficiatur, et tunc ipsam aquam illi qui digerere non potest, ad bibendum da, et statim cibos, quos comedit, digerit. Et cor leonis in domo tua vel in quocunque loco volueris ibi sepeli, et quam diu ibi sepulum iacuerit, fulgura, incendia ibi non facient, nec tonitrua ibi percutient. Nam leo tonitruum cum audit, mox rugitus emittere solet.
9 {0}
10 Caetera quae in eo sunt, medicinae non conveniunt {0}.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.288

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik