Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, Caput II. DE CAMELO {0} {1}.
1 | Camelus praecipitem calorem in se habet, sed tamen aliquantum tepidum; inde tepidus est, et etiam est in vicissitudine instabilium morum, et in gibbis suis fortitudinem leonis et pardi ac equi habet, ac in reliquo corpore naturam asini. Nam gibbus qui iuxta collum eius est, de fortitudine pardileonis habet; et gibbus qui proximus est de fortitudine pardi; ac gibbus qui deinde est et de fortitudine equi, et de his naturis in magnitudinem crescit et in altitudinem, et ab eis tantae fortitudinis est, ut si masuetus non esset, leonem et caeteras bestias virtute sua superaret {0}. Homo autem qui in corde dolet de osse gibbi quem de fortitudine leonis habet, in aquam schabe, et ita saepe bibat, et dolor cordis eius cessabit. |
2 | Et qui in splene dolet, de osse gibbi, quem de fortitudine pardi in se habet, in aquam abradet, id est schabe, et saepe bibat, et splen eius sanabitur. Qui autem scabiem et diversas fiber in se habet, et qui malum sudorem libenter emittit, de osse gibbi, quem de fortitudine equi in se habet, in aquam schabe et saepe bibat, et sanabitur. |
3 | Et unguem et gesvvel ped s eius sicca, et in domo vel in quocunque loco volueris serva, et ibi aerei spiritus nec irrisiones suas faciunt, nec multa certamina ibi parant, quia propter virtutem et fortitudinem cameli dyabulus haec fugit. Caetera autem, quae in eo sunt, ad medicamenta non multum valent {0}. |