Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, {2} {0} {1}.
1 | Elephans calorem solis et non carnis habet, et etiam magnum sudorem tenet; qui etiam tam fortis est, quod ossa eius ita excoquit, ut ignis cibum; unde etiam eadem ossa pulchra sunt, {0} et sudor ille sub cute eius valde spissus est ac exteriorem cutem in fortitudine sua retinet; et magis ossa quam carnem tenet ne in diversitate morum transeat, quia caro in diversos mores semper mutatur; et fortes venas habet, quoniam multa carne caret. |
2 | Et umbilicus eius est velut caput viscerum ipsius, et viscera eius valde calida sunt; atque ad honorem hominis est, ut princeps ad honorem suae urbis facit; et dolosus non est nec malus in rectitudine; acer est interdum, vadit et quaerit terram quae succum de paradiso habet, et illam tam diu pede fodit, dum succum terrae paradisi naribus odorat; et de odore illius in coitu commistus quaerit. |
3 | Et postquam femina conceperit, catulum quem in se habet, diu portat, qui cito crescere non potest, quia magis de ossibus quam de carnibus est. Et postquam peperit, amplius commisceri non quaerit, usque dum catulum suum tantae fortitudinis videat sicut et ipsa est. |
4 | {0} Sed et qui in pulmone dolet, ita quod dumphet et hustet, idem os ad solem calefaciat, et pulverem de eo schabe et in vinum ponat, et in patella coquat, et deinde per pannum colet, et sic pulverem istum adiiciat, et vinum illud saepe bibat, et curabitur. Cor autem elephantis et iecor et pulmo et caetera quae in eo sunt, ad medicamenta non valent. |