monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa >
>>> Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 7, PRAEFATIO {0}.

1 Volatilia quae in aere versantur designant virtutem hanc quam homo cogitando dictat et quae in semetipso praemeditando deputat multa, antequam in fulgens opus procedant {0}. Animalia autem quae in terra discurrunt et in terra habitant, cogitationes et praemeditationes, quas homo opere perficit, designant.
2 Et sicut opera cogitationes subsequuntur, sic etiam cum bona voluntas et recta desideria ac pia suspiria procedunt, ea fabricator mundi in coelestibus perficit, nec ibi perficiuntur, antequam hic in mundis cogitationibus spirituali desiderio praecesserunt. Sed leo et sibi similes voluntatem hominis quae iam opera proferre vult ostendunt; sed panthera et sibi similes ardens desiderium quod iam in incipiente opere est designant. Caeterae autem silvestres bestiae designant plenitudinem effluentiae et quod homo in possibilitate sua habet utilia et inutilia opera perficere demonstrant. Sed mansueta animalia quae super terram gradiuntur ostendunt mansuetudinem hominis quam per rectas vias habet, et ideo rationalitas hominis invenit quod ad unumquemque hominem dicit: Tu es animal illud vel illud, quoniam animalia quaedam naturae hominis similia in se habent.
3 Sed animalia quae alia devorant et quae pravis cibis nutriuntur et generando fetus multiplicant, ut lupus, canis et porcus, ut inutiles herbae ad comedendum, naturae hominis contraria sunt, quia homo sic non facit. Pecora autem quae mundis escis, ut foeno et simili pastu nutriuntur, et foetus generando non multiplicant, homini ad comedendum bona, ut bonae et utiles herbae.
4 In his et in illis quaedam medicamenta inveniuntur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.284

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik