monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 49 > 17 > 16 > 38 > 12 > 42 > 43 > 47 > 69 > 72
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, LXXI. DE MEYGELANA . <<<    

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput LXXII. DE PARICE [Ed. IV, II, 34. Deest in cod. ms.].

1 Parix calidus est, et caro eius sanis et infirmis ad comedendum bona est. Homo autem qui a paralisi fatigatur, avem hanc in aqua coquat, et sagimen, acetum et modicum vini addat, et hoc saepe comedat, et curabitur. Sed et qui regium morbum habet, eamdem aviculam, pennis ablatis, integrum super stomachum suum liget, et gelsuocht in aviculam transit, ita quod gelfarb erit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.284