1 | Hunbelen frigidae sunt. Homo autem cui oculi caligant vesiculam quae inter caput et ventrem in hunbelen est tollat, et liquorem qui in eo est oculis suis, cum dormitum se ponit, modice immittat. Sed mox oleo olivae palpebras et cilia oculorum liniat, et sic aut semel aut bis in mense faciat, et clarius videbit. |
2 | Qui vero immundos ungues habet, eumdem liquorem qui in vesicula humbelen est super eos liniat et ligamine constringat, et sic faciat dum pulchri fiant. Et si quis profundam scabiem in capite suo habet, praedictum liquorem super caput suum saepe liniat, et curabitur. |