1 | Musca frigida est. Et cum aestas est, si tunc homo aliquo minuto vermiculo [sicut aranea est add. ed.] figitur vel laeditur, muscam desuper contritam liget, et calor ille, quem musca de aestate tunc habet , venenum illud aliquantum debilitat. In hyeme autem musca omnino venenosa est, et homini periculosa, nisi quem Deus custodit. |
2 | Quod si aliquis homo muscam comederit aut biberit, mox scharleyam contundat, et de succo illo bono vino immittat, ut idem vinum succum illum excedat, et ad ignem calefaciat, et sic bibat quatenus, si quod veneni musca in eo remanserit, per nauseam emittat. |
3 | [Si pustula quae freislichaz dicitur in homine se inflaverit, muscas, capitibus earum abiectis, conterat, et circa tumorem illum circulum cum eis exterius faciat, et veneno resistit ne ultra procedat. Deinde rubeam testudinem, quae absque concha est, terat, et cum ipsa circulum quem cum musca fecit faciat; et postea succo lilii cutem quae circa circulum est quem cum testudine fecit, perungat. Deinde folium vehendisteles super eamdem pustulam ponat, et deinde de pura farina similae tortellum faciens, eum super idem folium et super totum tumorem illum cum panno desuper liget, quatenus mollificetur, ut per se rumpatur. Quod si per se rupta non fuerit, cum arida et lignea spina seu alia arida astula dirumpatur, non autem ullo ignito vel frigido ferro aut acu. Sed interim dum homo pustulam hanc patitur, ab igne, a frigore, a vento et ab humido aere se muniat, et ab omni calido asso et grosso cibo, et a vino se abstineat, et cruda olera et cruda poma devitet. Add. ed.] |