1 | Apis de calore solis est, et aestatem diligit, sed et velocem calorem habet, ita quod frigus pati non potest. Et si alicui uberbeyn crescit, aut si aliquod membrum de loco suo motum est, aut si aliqua membra contrita sunt, apes quae in vasculo suo mortuae sunt, et non vivas, accipiat, et sufficienter ex eis in lineum pannum ponat et consuat, et pannum istum apibus interius consutum in baumoleo sveysze, et eumdem pannum dolenti membro superponat, et hoc saepe faciat, et melius habebit. |
3 | [Mel autem quod apes parant valde calidum est. Sed homo qui est pinguis, si saepe mel comederit, livorem et tabem in eo parat; sed aridus et macer si coctum mel comedit, non multum ab eo laedetur. Coctum autem mel, et optime despumatum, pingui et macro, sano et infirmo non multum oberit; sed si quis favum cum cera manducaverit, melancholiam in eo excitat. Add. ed.] |