1 | Cungelm calidus est, et de aere splendoris solis est. Et caro eius ipsi comedenti non obest. Et per se singulariter ad medicinam non valet, quia modicus est. Sed cum in maio unguenta parantur, caput eius aufer et viscera abiice, et quod reliquum est de corpore eius in nova olla ad pulverem redige, et pulverem istum aliis bonis herbis de quibus quaelibet unguenta fiant adde, et nulla herba contra infirmitates ibi pretiosior est. |