monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5 > 12 > 16 > 1 > 1 > 4 > 11 > 3 > 15 > 41 > 28 > 22 > 10 > 20 > 27 > 24 > 8 > 13 > 10 > 5 > 5 > 14 > 94 > 59
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, LVIII. DE BEYNSTERCZA . <<<     >>> LX. DE CUNGELM.

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput LIX. DE HIRUNDINE [Hirund. spec.] [IV, II, 46].

1 Hyrundo calida est, et calorem ac blandum aerem quaerit et ubi nidificat, calidum habet, et aliquantum acer est, id est grim, et inde velociter volat, et multum inmundis pascuis vescitur [Et calorem ac blandum---vescitur om. ed.]; ad comedendum homini contraria est. Ubi autem orfime in homine sunt, sive ruptae, sive integrae sint, cum smalcz hyrundinis inunge et sanabuntur.
2 Et si homo morklacdrim dolet, ova hirundinis ita integra cum testa combure et in pulverem redige, et huic pulveri modicum plus de hanensmalcz adde, et simul tinch, et orclackdrim inunge, et melius habebis. [Si quis autem de gulositate et ebrietate leprosus efficitur, stercus hirundinum et quater tantum de herba quae lappa dicitur, rubeos flores habens, et ex his pulverem faciat; arvinam quoque ciconiae, et modicum plus arvinae vulturis in sartagine frixet, et praedictum pulverem, et modicum sulphuris huic arvinae intermisceat, et unguentum faciat, et in asso balneo se perungi iubeat, et se in lectum collocet. Et sic usque ad quintum, vel ad plures dies faciat. Add. ed.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.279